monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, V <<<     >>> VII

Caput VI

1 Cum igitur haec tanta tunc altitudine praenuntiata sint, tanta nunc manifestatione clarescant, non frustra tamen moveri quispiam potest ac dicere: Quo modo confidimus venire omnia, quae in libris illis ventura praedicta sunt, si hoc ipsum, quod ibi divinitus dictum est: "Domus tua et domus patris tui transibunt coram me in aeternum," effectum habere non potuit?
2 quoniam videmus illud sacerdotium fuisse mutatum, et quod illi domui promissum est, nec sperari aliquando complendum, quia illud, quod ei reprobato mutatoque succedit, hoc potius praedicatur aeternum. Hoc qui dicit, nondum intellegit aut non recolit etiam ipsum secundum ordinem Aaron sacerdotium tamquam umbram futuri aeterni sacerdotii constitutum; ac per hoc, quando aeternitas ei promissa est, non ipsi umbrae ac figurae, sed ei, quod per ipsam adumbrabatur figurabaturque, promissum est.
3 Sed ne putaretur ipsa umbra esse mansura, ideo etiam mutatio eius debuit prophetari.
Regnum quoque isto modo etiam Saulis ipsius, qui certe reprobatus atque reiectus est, futuri regni erat umbra in aeternitate mansuri.
4 Oleum quippe illud, quo unctus est et ab eo chrismate christus est dictus, mystice accipiendum et magnum sacramentum intellegendum est; quod in eo tantum veneratus est ipse David, ut percusso corde pavitaverit, quando in tenebroso occultatus antro, quo etiam Saul urgente intraverat necessitate naturae, exiguam particulam vestis eius retrorsum latenter abscidit, ut haberet unde monstraret, quo modo ei pepercerit, cum posset occidere, atque ita suspicionem de animo eius, qua sanctum David putans inimicum suum vehementer persequebatur, auferret.
5 Ne itaque reus esset tanti sacramenti in Saule violati, quia vel indumentum eius sic adtrectavit, extimuit. Ita enim scriptum est: "Et percussit cor David super eum, quia abstulit pinnulam chlamydis eius."
Viris autem, qui cum illo erant et, ut Saulem in manus suas traditum interimeret, suadebant: "Non mihi", inquit, "contingat a Domino, si fecero hoc verbum domino meo christo Domini, inferre manum meam super eum; quia christus Domini est hic."
Huic ergo umbrae futuri non propter ipsam, sed propter illud, quod praefigurabat, tanta veneratio exhibebatur.
6 Unde et illud, quod ait Sauli Samuel: "Quoniam non servasti mandatum meum, quod mandavit tibi Dominus, quem ad modum nunc paraverat Dominus regnum tuum usque in aeternum super Israel: et nunc regnum tuum non stabit tibi, et quaeret Dominus sibi hominem secundum cor suum, et mandabit ei Dominus esse in principem super populum suum, quia non custodisti quae mandavit tibi Dominus," non sic accipiendum est, ac si ipsum Saulem Deus in aeternum praeparaverit regnaturum, et hoc postea noluerit servare peccanti (neque enim eum peccaturum esse nesciebat); sed praeparaverat regnum eius, in quo figura regni esset aeterni.
7 Ideo addidit: "Et nunc regnum tuum non stabit tibi."
Stetit ergo et stabit, quod in illo significatum est; sed non huic stabit, quia non in aeternum ipse fuerat regnaturus, nec progenies eius, ut saltem per posteros alterum alteri succedentes videretur impleri quod dictum est: "In aeternum. Et quaeret", inquit, "Dominus sibi hominem;" sive David sive ipsum Mediatorem significans testamenti novi, qui figurabatur in chrismate etiam, quo unctus est ipse David et progenies eius.
8 Non autem quasi nesciat ubi sit, ita sibi hominem Deus quaerit; sed per hominem more hominum loquitur, quia et sic loquendo nos quaerit. Non solum enim Deo Patri, verum ipsi quoque Unigenito eius, qui venit quaerere quod perierat, usque adeo iam eramus noti, ut in ipso essemus electi ante constitutionem mundi. "Quaeret sibi" ergo dixit "suum habebit". Unde in Latina lingua hoc verbum accipit praepositionem et "adquirit" dicitur; quod satis apertum est quid significet.
9 Quamquam et sine additamento praepositionis quaerere intellegatur adquirere; ex quo lucra vocantur et quaestus.